Transcription of I-C,408

I C 408

I C 408 CICER. de divin. I 54, 122-4:
hoc nimirum est illud quod de Socrate accepimus quodque ab ipso in libris Socraticorum saepe dicitur, esse divinum quiddam, quod δαιμόνιον appellat, cui semper ipse paruerit numquam impellenti, saepe revocanti. et Socrates quidem, [5] quo quem auctorem meliorem quaerimus, Xenophonti consulenti sequereturne [Epi]Cyrum, posteaquam exposuit quae ipsi videbantur, "et nostrum quidem" inquit "humanum est consilium, sed de rebus et obscuris et incertis ad Apollinem censeo referundum," ad quem etiam Athenienses publice de maioribus rebus semper rettulerunt. (123) scriptum est item, cum Critonis sui familiaris oculum alligatum vidisset, quaesivisse quid esset; cum autem ille respondisset in agro ambulanti ramulum adductum ut remissus esset in oculum suum recidisse, tum Socrates: "non enim paruisti mihi revocanti, cum uterer qua soleo praesagatione divina." idem etiam Socrates, cum apud Delium male pugnatum esset Lachete praetore fugeretque cum ipso Lachete, ut ventum est in trivium, eadem qua ceteri fugere noluit. quibus quaerentibus cur non eadem via pergeret deterreri se a deo dixit; cum quidem ii qui alia via fugerant in hostium equitatum inciderunt. permulta conlecta sunt ab Antipatro [fr. 38 S.V.F. III p. 249] quae mirabiliter a Socrate divinata sunt; quae praetermittam; tibi enim nota [21] sunt, mihi ad commemorandum non necessaria. (124) illud tamen eius philosophi magnificum ac paene divinum, quod cum impiis sententiis damnatus esset aequissimo animo se dixit mori; neque enim domo egredienti neque illud suggestum, in quo causam dixerat, ascendenti signum sibi ullum quod consuesset a deo quasi mali alicuius [26] inpendentis datum. cf.
CICER. de divin. I 25,52:
sed veniamus nunc, si placet, ad somnia philosophorum. est apud Platonem Socrates, cum esset in custodia publica, dicens Critoni suo familiari sibi post tertium diem esse moriendum; vidisse se in somnis pulchritudine eximia feminam, quae se nomine appellans diceret Homericum quendam eius modi versum:
[32] "tertia te Phthiae tempestas laeta locabit."
quod ut est dictum sic scribitur contigisse.