Transcription of I-C,50

I C 50

I C 50 IOANN. CASSIAN. orat XIII 5, 3:
denique famosissimus ille ipsorum Socrates hoc, ut ipsi concelebrant, de se non erubuit profiteri. nam cum intuens eum quidam φυσιογνώμων dixisset: ὄμματα παιδεραστοῦ, hoc est oculi corruptoris puerorum, et inruentes in eum discipuli inlatum magistro vellent ultum ire convicium, indignationem eorum hac dicitur compressisse sententia: παύσασθε, ἑταῖροι˙ εἰμὶ γὰρ, ἐπέχω δέ, id est: quiescite, o sodales: etenim sum, sed contineo.