Transcription of I-C,533

I C 533

I C 533 SENEC. de vita beata 26, 4-7:
"nihil magis" inquit ille Socrates aut aliquis alius cui idem <adfectus> adversus humana atque eadem potestas est "persuasi mihi quam ne ad opiniones vestras actum vitae meae flecterem. solita conferte undique verba: non conviciari vos putabo sed vagire velut infantes miserrimos." (5) haec dicet ille cui sapientia contigit, quem animus vitiorum immunis increpare alios, non quia odit, sed in remedium iubet. adiciet his illa: "existimatio me vestra non meo nomine sed vestro movet, quia †clamitatis† odisse et lacessere virtutem bonae spei eiuratio est. nullam mihi iuniuriam facitis, sed ne dis quidem hi qui aras evertunt. sed malum propositum apparet malumque consilium etiam ibi ubi nocere non potuit. (6) sic vestras halucinationes fero quemadmodum Iuppiter optimus maximus ineptias poetarum, quorum alius illi alas inposuit, alius cornua, alius adulterum illum induxit et abnoctantem, alius saevum in deos, alius iniquum in homines, alius raptorem ingenuorum et cognatorum quidem, alius parricidam et regni alieni paternique expugnatorem: quibus nihil aliud actum est quam ut pudor hominibus peccandi demeretur, si tales deos credidissent. (7) sed quamquam ista me nihil laedant, vestra tamen vos moneo causa: suspicite virtutem, credite iis qui illam diu secuti magnum quiddam ipsos et quod in dies maius appareat sequi clamant, et ipsam ut deos ac professores eius ut antistites colite et, quotiens mentio sacrarum litterarum intervenerit, favete linguis."