Transcription of I-C,534

I C 534

I C 534 SENEC. de vita beata 27, 1-3:
ecce Socrates ex illo carcere quem intrando purgavit omnique honestiorem curia reddidit proclamat: "quis iste furor, quae ista inimica dis hominibusque natura est infamare virtutes et malignis sermonibus sancta violare? si potestis, bonos laudate, si minus, transite; quod si vobis exercere taetram istam licentiam placet, alter in alterum incursitate. nam cum in caelum insanitis, non dico sacrilegium facitis sed operam perditis. (2) praebui ego [8] aliquando Aristophani materiam iocorum, tota illa comicorum [9] poetarum manus in me venenatos sales suos effudit: inlustrata est virtus mea per ea ipsa per quae petebatur; produci enim illi et temptari expedit, nec ulli magis intellegunt quanta sit quam qui vires eius lacessendo senserunt: duritia silicis nullis magis quam ferientibus nota est. (3) praebeo me non aliter quam rupes aliqua in vadoso mari destituta, quam fluctus non desinunt, undecumque moti sunt, verberare, nec ideo aut loco eam movent aut per tot aetates crebro incursu suo consumunt. adsilite, facite impetum: ferendo vos vincam. in ea quae firma et inexsuperabilia sunt quidquid incurrit malo suo vim suam exercet: proinde quaerite aliquam mollem cedentemque materiam in qua tela vestra figantur."