Transcription of I-G,80

I G 80

I G 80 LACTANT. divin. instit. II 14, 9:
philosophi quoque de his [scil. daemonibus] disserunt. nam Plato etiam naturas eorum in Symposio exprimere conatus est et Socrates esse circa se adsiduum daemona loquebatur, qui puero sibi adhaesisset, cuius nutu et arbitrio sua vita regeretur. cf. ID. instit. epit. 23 (28), 2: denique Socrates habere se a prima peuritia custodem rectoremque vitae suae daemonem praedicabat, sine cuius nutu et imperio nihil agere posset.