Transcription of I-G,86

I G 86

I G 86 LACTANT. instit. epit . 32 (37), 1-5:
post hunc [scil. Pythagoram] Socrates philosophiae tenuit principatum sapientissimus etiam oraculo dictus, quia se fatebatur unum scire, quod nihil sciret. (2) cuius oraculi auctoritate apstinere se physicos oportebat, ne aut quaererent ea quae scire non poterant aut scire se putarent quae ignorabant. (3) videamus tamen an sapientissimus Socrates, sicut Pythius praedicavit. usurpabat hoc saepe proverbium, quod supra nos esset, nihil ad nos pertinere. iam excessit sententiae suae terminos. nam qui unum se scire dicebat, aliut invenit quod tamquam sciens diceret, sed id frustra. (4) nam et deus, qui utique supra nos est, quaerendus est et religio suscipienda, quae sola nos discernit a belvis: quam quidem Socrates non modo repudiavit, verum etiam derisit per anserem canemque iurando: quasi vero per Aesculapium non posset, cui voverat gallum. en sapientis viri sacrificium! (5) et quia eum prosecare ipse non potuit, amicos moriturus oravit, ut post se solverent votum, scilicet ne apud inferos velut debitor teneretur. hic profecto et pronuntiavit, quod nihil scierit et probavit.