Transcription of I-G,87

I G 87

I G 87 LACTANT. de ira Dei 1, 6-8:
lumen autem mentis humanae deus est, quem qui cognoverit et in pectus admiserit, inluminato corde mysterium veritatis adgnoscet. remoto autem deo caelestique doctrina omnia erroribus plena sunt recteque Socrates, cum esset omnium philosophorum doctissimus, tamen ut ceterorum argueret inscitiam qui se aliquid tenere arbitrabantur, ait se nihil scire nisi unum, quod nihil sciret. (7) intellexit enim doctrinam illam nihil habere in se certi, nihil veri nec, ut putabant quidam, dissimulavit ipse doctrinam, ut alios refelleret, sed vidit ex parte aliqua veritatem testatusque est etiam in iudicio, sicut traditur a Platone, quod nulla esset humana sapientia: adeo doctrinam qua tum philosophi gloriabantur, contempsit derisit abiecit, ut id ipsum pro summa doctrina profiteretur, quod nihil scire didicisset. (8) si ergo nulla est sapientia humana, ut Socrates docuit, ut Plato tradidit, apparet esse divinam nec ulli alii quam deo veritatis notitiam subiacere.