Transcription of I-G,97

I G 97

I G 97 AUGUST. de civ. Dei VIII 3:
Socrates huius discipulus fuisse perhibetur, magister Platonis, propter quem breviter cuncta ista recolui. Socrates ergo, primus universam philosophiam ad corrigendos componendosque mores flexisse memoratur, cum ante illum omnes magis physicis, id est naturalibus, rebus perscrutandis operam maximam inpenderent. non mihi autem videtur posse ad liquidum colligi, utrum Socrates, ut hoc faceret, taedio rerum obscurarum et incertarum ad aliquid apertum et certum reperiendum animum intenderit, quod esset beatae vitae necessarium, propter quam unam omnium philosophorum invigilasse ac laborasse videtur industria, an vero, sicut de illo quidam benevolentius suspicantur, nolebat inmundos terrenis cupiditatibus animos se extendere in divina conari. quando quidem ab eis causas rerum videbat inquiri, quas primas atque summas non nisi in unius ac summi Dei voluntate esse credebat; unde non eas putabat nisi mundata mente posse conprehendi; et ideo purgandae bonis moribus vitae censebat instandum, ut deprimentibus libidinibus exoneratus animus naturali vigore in aeterna se adtolleret naturamque incorperei et incommutabilis luminis, ubi causae omnium factarum naturarum stabiliter vivunt, intellegentiae puritate conspiceret. constat eum tamen inperitorum stultitiam scire se aliquid opinantium etiam in ipsis moralibus quaestionibus, quo totum animum intendisse videbatur, vel confessa ignorantia sua vel dissimulata scientia lepore mirabili disserendi et acutissima urbanitate agitasse atque versasse. unde et concitatis inimicitiis calumniosa criminatione damnatus morte multatus est. sed eum postea illa ipsa, quae publice damnaverat, Atheniensium civitas publice luxit, in duos accusatores eius usque adeo populi indignatione conversa, ut unus eorum oppressus vi multitudinis interiret, exilio autem volontario atque perpetuo poenam similem alter evaderet. [sequitur I H 13].