Transcription of II-C,8

II C 8

II C 8 CICER. acad. prior. II 24, 75:
videorne tibi non ut Saturninus nominare modo inlustres homines, sed etiam imitari nunmquam nisi clarum nisi nobilem? atqui habebam molestos vobis sed minutos, Stilbonem Diodorum Alexinum, quorum sunt contorta et aculeata quaedam sophismata (sic enim appellantur fallaces conclusiunculae). sed quid eos colligam, cum habeam Chrysippum [fr. 109 S.V.F. II p. 34], qui fulcire putatur porticum Stoicorum?