Transcription of IV-A,193

IV A 193

IV A 193 LACTANT. divin. instit. III 8, 6-10:
Aristippo ne respondendum, quidem duco, quem semper in corporis voluptates ruentem nihilque aliut quam ventri et Veneri servientem nemini dubium est hominem non fuisse. sic enim vixit, ut nihil inter eum pecudemque distaret nisi unum, quod loquebatur. (7) quodsi asino aut sui aut cani facultas loquendi tribuatur quaerasque ab iis quid sibi velint, cum feminas tam rabide consectantur, ut vix divelli queant, cibos etiam potumque neglegant, cur aut alios mares violenter abigant aut ne victi quidem absistant, sed a fortioribus saepe contriti eo, magis insectentur, cur nec imbres nec frigora pertimescant, laborem suscipiant, periculum non recusent, quid aliut respondebunt nisi summum bonum esse corporis voluptatem? eam se adpetere, ut adficiantur suavissimis sensibus eosque esse tanti, ut adsequendorum causa nec laborem sibi ullum nec vulnera nec mortem ipsam recusandam putent. (8) ab hisne igitur praecepta vivendi petemus, qui hoc idem sentiunt quod animae rationis expertes? aiunt Cyrenaici virtutem ipsam ex eo esse laudandam, quod sit efficiens voluptatis [. . . .] (10) ab his ergo sapere discamus, quos a pecudis ac beluis non sententia, sed lingua discernit?