Transcription of IV-A,46

IV A 46

IV A 46 [CAES. BASS.] de chria (ed. Keil gramm. lat.) VI p. 273:
Antisthenes, cynicus philosophus, cum oluscula lavaret et animadvertisset Aristippum Cyrenaeum philosophus cum Dionysio, tyranno Siculorum, ingredientem, dixit: "Aristippe, si his contentus esses, non regis pedes sequereris", cui respondit Aristippus: "at tu si posses commode cum rege loqui, non his contentus esses."