Transcription of IV-A,80

IV A 80

IV A 80 HORAT. serm. II 3, 99-102:
quid simile isti
Graecus Aristippus? qui servos proicere aurum
in media iussit Libya, quia tardius irent
propter onus segnes.
PORPHYR. comm. in Horat. serm. II 3, 100:
vult et hunc Aristippum insanum videri, qui pecuniam, cu[m]ius <u>sus esset necessarius, abiecerit.
[ACRON] schol. in Horat. serm. II 3, 100:
hic Aristippus Graecus Cyrenaicus dictus est, cum servi eius auro onusti gravius ambularent, quod a rege acceperat, iussit, ut abicerent quasi impedimentum.