Transcription of V-B,159

V B 159

V B 159 SENEC. ad Lucil. epist. XIV 2, 14: [= XC]
quomodo, oro te, convenit, ut et Diogenem mireris et Daedalum? uter ex his sapiens tibi videtur? qui serram commentus est, an ille qui cum vidisset puerum cava manu bibentem aquam, fregit protinus exceptum e perula calicem cum hac obiurgatione sui: "quamdiu homo stultus supervacuas sarcinas habui?" qui se complicuit in dolio et in eo cubitavit?