Transcription of V-H,5

V H 5

APUL. flor. 14:
haec atque hoc genus alia partim cum audiret a Diogene Crates, alia[s] ipse sibimet suggereret, denique in forum exilit, rem familiarem abicit velut onus stercoris, magis labori quam usui, dein coetu facto maximum exclamat: "Crates", inquit, "Crate[s]te<m> manu mitt<it>" et exinde non modo solus, verum nudus et liber omnium, quoad vixit, beate vixit.