Transcription of V-H,63

V H 63

V H 63 TEMST. Περὶ ἀρετῆς p. 59:
decet autem philosophum se labore exercere; nam sic sanitatem corporis acquirit et facile res sustinet, quibus alii, qui usque ad vesperum potando atque edendo corpora sua vexant, cito vincuntur. eos vero Cratetem imitari oportet; Crates enim assuetus erat cursus definitos cottidie currere, dicens: lienis mei causa atque iecinoris ventrisque mei causa curro. ibid. p. 41: neque Crates, quod debilis erat, Glauco Carysteo inferior erat. ergo in animo recondita et insita tota hominis praestantia, sine qua corpus eius inane est.