Transcription of BauMet,XV-20[1]
— XV 20 —
§. 559.
Producitur (evolvitur) perceptio*), quae fit in anima minus obscura, quae
fit obscurior, involvitur**), quae involuta olim producitur, reproducitur***)
(recurrit). Iam imaginationibus producuntur sensa, §558, hinc olim producta,
§542, post involuta, §551. Ergo phantasia perceptiones reproducuntur, et
nihil est in phantasia, quod non ante fuerit in sensu, §558, 534.
*) eine Vorstellung wird hervorgebracht. **) verdunkelt. ***) wieder
hervorgebracht, erneuert.
Baumgarten Met XV, 20, §559