Transcription of BauMet,XV-28[3]
— XV 28 —
§. 599.
Facultas praevidendi minima esset, quae unicum fortissime proximeque
sentiendum, §597, 598, saepissime sensum et imaginando reproductum, maxime
debiles inter perceptiones socias et praevias heterogeneas, tamen remississime
repraesentaret, §595. Ergo quo remissius sentienda, quo magis remota, quo
rarius sensa, aut imaginando reproducta, quo fortiores inter perceptiones praevias
et socias, quo fortius repraesentat, hoc maior est praevidendi facultas, §. 219.
Baumgarten Met XV, 28, §599