Transcription of BauMet,XV-31[6]
— XV 31 —
§. 615.
Quo plura, quo maiora, quo rarius, quo remissius praevidenda, quo longius
ante tempus fortissimis perceptionibus aliis transigendum, §564, quo fortiores
inter praevias et socias heterogeneas, quo fortius percipit praesagitio, hoc maior
est, §219, hoc minus opus habet praesumptionibus, §. 613.
Baumgarten Met XV, 31, §615