Transcription of BauMet,XV-34[4]
— XV 34 —
§. 626.
Attentio in totius perceptionis partes successive directa est reflexio*).
Attentio ad totam perceptionem post reflexionem est comparatio**). Reflecto.
Comparo. Ergo habeo facultatem reflectendi comparandique, §216, actuandas
per vim animae repraesentativam universi pro positu corporis, §. 625.
*) Überlegung. **) Vergleichung, das Zusammenhalten.
Baumgarten Met XV, 34, §626