Transcription of BauMet,XV-35[1]
— XV 35 —
§. 627.
Lex attentionis est: Quorum plures, quorum minus obscuras notas percipio,
quam aliorum, ea clarius aliis percipio
, §528. Hinc regula reflexionis est: Cuius
partis in perceptione totius plures minus obscuras notas percipio, ad eam prae reliquis
attendo
, §626, et regula comparationis haec est: Reflectendo ad partes totius perceptionis
plures et clariores notas eius percipiens ad eam postea magis attendo
, §. 529.
Baumgarten Met XV, 35, §627