Transcription of BauMet,XV-39[4]
— XV 39 —
§. 648.
Cum omnis facultas cognoscitiva in me sit limitata, hinc certum et determinabilem
limitem habeat, §248, 354, facultates animae cognoscitivae inter se
comparatae admittunt inter se rationem aliquam et proportionem determinatam,
§572, qua una altera vel maior, vel minor est, §160. Determinata facultatum
cognoscitivarum proportio inter se in aliquo est ingenium eius latius dictum*).
Ingenium, cui multi habitus insunt, vegetum**), cui pauci vel nulli, tardum***)
est, quod ex tardo mutatur in vegetum, excitatur*), quod ex vegeto in tardum,
torpescit**). Quae facultas reliquis maior est in ingenio latius dicto, subiecto,
cuius ingenium latius dictum attenditur, nomen dat. Hinc patet, qui sint ingeniosi,
acuti, memoriosi, providi, iudiciosi, intelligentes, rationabiles sensu eminentiori***), e. c.
*) Kopf, Gemüths-Fähigkeit. **) munter. ***) langsam.
*) Wird aufgeweckt. **) Wird stumpf, eingeschläfert. ***) Witzig, scharfsinnig,
von gutem Gedächtniss, guter Vorsicht, Beurtheilungs-Kraft, verständig,
vernünftig in ausnehmender Bedeutung.
Baumgarten Met XV, 39, §648