Transcription of BauMet,XV-51[4]
— XV 51 —
§. 689.
Facultas appetitiva quatenus cognoscitivam superiorem sequitur, §665,
668, superior*) (animus) dicitur. Quaedam appeto et aversor distincte repraesentata
per facultatem diiudicandi intellectualem, §607. Ergo habeo facultatem
appetitivam superiorem, §216. appetitiones aversationesque per illam actuandae
sunt rationales**), §.
— 264 —
641, et nascuntur per vim animae repraesentativam
universi pro positu corporis, §667, 642.
*) das obre Vermögen zu begehren. **) vernunftige Begierden und Abneigungen.
Baumgarten Met XV, 51, §689