Transcription of BauMet,XVII-113[3]
— XVII 113 —
§. 415.
Nulla mutatio fit in mundo composito sine motu. Sit enim A mutandum
ex B in non-B. Coexstiterat cum simultaneis suis extra illud positis, ut B,
nunc coexsistet, ut non-B, hinc diversam ad ea relationem §37, 38, positum,
§85, et locum nanciscetur, §281, et fiet motus, §283, 125. Quoties talis
mutatio, talis in mundo composito motus fit, status mutati, et univer-
— 133 —
si,
cuius pars est, partim idem est cum praecedentibus, §265, partim diversus,
§125. Hinc sicuti certus aliquis motus fuit, quatenus status novus a pristino
differt; ita quatenus status idem mansit, haec duratio status, est in mundo
composito simul duratio loci, §299, certi motus absentia, quies, §283, certique
motus impedimentum fuit, §221, et resistentia, §. 222.
Baumgarten Met XVII, 113, §415