Transcription of BauMet,XVII-118[7]etXVII-119[1]
— XVII 118 —
§. 443.
Etiamsi mundus perfectissimus ponatur mundorum optimus, §437, non
tamen ideo ponitur summum bonum, s. optimum metaphysicum, etiamsi ponantur
in eo maximae plurimae realitates, quae in ullo mundo sunt compossibiles,
non tamen absolute plurimae maximae, §190, multo minus absolute necessariae,
quoniam singularum exsistentia modus est, §361. Etiamsi mundo perfectissimo
— XVII 119 —
tribuatur maximus realitatis in universo quodam obtinendae gradus, ille tamen
in ente contingenti non nisi limes erit, §248, 250, a realiter infiniti gradu
realitatis absolute maximo, necessario, immutabili, §251, probe diversus, §. 38.
Baumgarten Met XVII, 118-119, §443