Transcription of BauMet,XVII-119[2]
— XVII 119 —
§. 444.
In omni perfectione est ordo, §95. Hinc in mundo perfectissimo maximus
est ordo, qui in mundo possibilis, §437, 175. Ergo plurimae regulae
perfectionis communes, e. g. Quo plura, quo maiora, quo spatiosiora, §280, quo
diuturniora
, §299, ceteris paribus, hoc melius, §437, 187, et ordo maxime compositus,
§183, ita tamen, ut inferiores superioresque regulae tandem ad unam
omnes ex una summa perfectionis regula, eademque fortissima, cognosci possint,
§182, 185.
Baumgarten Met XVII, 119, §444