Transcription of BauMet,XVII-125[2]
— XVII 125 —
§. 473.
Naturale si sequatur naturale, evenit secundum cursum naturae, idque
secundum cursum naturae vel certi corporis, vel certi nexus in certo mundo
materialis, vel certi spiritus, vel certi nexus in certo mundo pneumatici etiam,
§471, vel saltim secundum cursum naturae universae, §466, si succedat, vel
coexsistat naturali, evenit secundum ordinem naturae, idque secundum ordinem
naturae vel certi corporis, vel certi nexus in certo mundo materialis, vel certi
spiritus, vel certi nexus in certo mundo pneumatici etiam, §472, vel saltim
secundum ordinem naturae universae, §466. Ergo naturale succedens et
coexsistens naturalibus actuatur secundum leges naturales, §472. Naturale
certo corpori, aut certo nexui in mundo materiali secundum leges regulasque
motus per mechanismum corporum actuatur, §433, hinc explicari potest mechanice,
§435, 433.
— 162 —
SECTIO IIII.

SUPERNATURALE.

Baumgarten Met XVII, 125, §473