Transcription of BauMet,XVII-128[1]
— XVII 128 —
§. 487.
Si pro eventu naturali in mundo ponatur supernaturalis et miraculosus,
non est
— 168 —
mundus totaliter idem, qui esset, si naturalis eventus pars eius
esset, §267, 155. Ergo posito supernaturali et miraculo in mundo, pro effectu
naturali, ponitur status mundi supernaturali dato, vel miraculo coexsistens partialiter
alius, quam esset supernaturali vel miraculo non patrato, §378, 369.
Baumgarten Met XVII, 128, §487