Transcription of BauMet,XVII-138[5]
— XVII 138 —
§. 730.
Volitiones nolitionesque meae liberae
— 288 —
dicuntur actus animae eliciti,
reliquarum facultatum actiones liberae actus imperati, et quatenus a libertate
animae pendent, ipsi in eas imperium adscribitur. Hinc animae in semet ipsam*)
imperium est facultas pro distincto lubitu nunc huius, nunc illius facultatis
actiones producendi, nunc earum producendi oppositum. Quo maior ergo libertas,
hoc maius liberi in se est imperium, §725. Insignis imperii in se ipsum
defectus est servitus moralis significatu lato**) Ad augendum in se imperium
faciens est (ingenuum) liberale***), servitutem promovens moralem est
servile*).
*) die Herrschaft der Seele über sich selbst. **) die innre Knechtschaft
der Seelen überhaupt. ***) frei, dem knechtischen entgegen gesetzt.
*) knechtisch.
Baumgarten Met XVII, 138, §730