Transcription of BauMet,XVII-142[2]
— XVII 142 —
§. 744.
Anima humana cognoscit, appetit et aversatur, §741. Hae sunt actiones
partialiter diversae, §267. Ergo anima humana habet diversas partialiter facultates,
§216, quae non stricte vires dicuntur, §197, 59, per unicam potius animae
vim repraesentativam stricte dictam concipiuntur, §. 521-720, nec sunt
extra se invicem positae, dum accidentia, §191, non sint extra suam substantiam,
§194, nec dicuntur accurate in se invicem agere, dum actio non sit proprie
nisi substantiae, §210, multo minus in se invicem influere, §. 211.
Baumgarten Met XVII, 142, §744