Transcription of BauMet,XVII-147[5]
— XVII 147 —
§. 768.
Per systema harmoniae praestabilitae psychologicum utraque pars commercii
in se occurrentes mutationes harmonicas actuat vi propria ab altera parte
idealiter patiens, §761, 448, hinc per systema harmoniae praestabilitae psychologicum
ponuntur 1) motus arbitarii corporis non minus, quam mere naturales
ac vitales, per mechanismum ipsius et corporum illud circumdantium sufficienter
determinari, 2) sensationes animae per ipsius vim re-
— 310 —
praesentativam non
minus, quam liberrimas ipsius quasvis cogitationes, determinari sufficienter,
§758, 433.
Baumgarten Met XVII, 147, §768