Transcription of BauMet,XVII-191[2]
— XVII 191 —
§. 931.
Quicquid non pertinet ad mundi partiumque ipsius substantialium exsistentiam,
non est creatum, §926. Iam vero essentiae creaturarum, hinc et malum
metaphysicum earundem, §146, non pertinent ad earundem exsistentiam,
§132, 134, hinc nec essentiae, nec mala creaturarum metaphysica, sunt
creata, nisi creatas dici velis omnes creaturae actualis determinationes, contra
notionem §. 926.
Baumgarten Met XVII, 191, §931