Transcription of BauMet,XVII-191[5]
— XVII 191 —
§. 934.
Deus creationem huius mundi decrevit, §933, voluntate proportionalissima,
§894. Hinc decrevit huius mundi exsistentiam, pro gradu bonitatis in eadem
cognito, §926. Alius mundi exsistentiam non decrevit voluntate proportionalissima,
§379. Ergo tantam bonitatem in exsistentia ullius alius mundi deus
non cognovit, quantam in exsistentia huius mundi cognovit, §70. Iam cognitio
dei est distinctissima et maxime infallibilis, §879. Ergo prae-
— 383 —
lati huius
et electi prae reliquis omnibus mundi exsistentia, §697, est, quae mundi esse
potest, optima, §. 187.
Baumgarten Met XVII, 191, §934