Transcription of BauMet,XVII-198[5]
— XVII 198 —
§. 968.
Impeditio, quae non moralis est, physica dicitur. Lapsus est peccatum,
§964, ergo actio moralis, §788, ergo libera ratione exsecutionis, §719, 722,
hinc physice contingens, §709. Ergo praeter libertatem lapsi et motiva illius,
§967, multa alia possibilia erant, quibus positis lapsus non secutus esset, qui
secutus est, §378, impedimenta lapsus physica, §81,
— 396 —
221. Ergo deus
lapsum etiam physice impedire potuit, §. 833.
Baumgarten Met XVII, 198, §968