Transcription of BauMet,XVII-204[6]
— XVII 204 —
§. 989.
Revelatio stricte dicta naturaliter creaturis incognoscibilium, est revelatio
strictissime dicta
*), cf. §982, 986. Quaecumque ergo cognitio mentis divinae
in hoc mundo ad religionem admodum bona certis creaturis est naturaliter incognoscibilis,
actuatur in eodem per revelationem strictissime dictam, §. 988.
*) die Offenbarung in engerer Bedeutung.
Baumgarten Met XVII, 204, §989