Transcription of BruAcr,167[1]et168[1]
— 167 —
CIRCA PRIMUM LIBRUM DE COELO ET MUNDO.

ARTIC. LI.

      Ex ipsis, quae in principio libri de coelo praeponit
Aristoteles, pueriliter admodum mundum esse perfectum
inducit: quinimmo Peripatetici omnes medium ad
probandam mundi perfectionem non habebunt.
      Ibi potissima Aristoteli ratio est, quod, cum manifestum
sit intra magnitudinis species corpus esse perfectum,
patebit etiam, universum, ratione qua corpus,
esse perfectum, quia per partes discretas, quarum nullam
excludit, est omne: per partes continuas, quibus
constat, est totum: per formam tandem suam est perfectum:
itidem ratione, qua universum est, perfectum
dicitur; sicut enim ideo corpus est perfectum inter
magnitudines, quia non transit in alius generis magnitudinem,
ita est et perfectum in genere rerum, quia
non terminatur ad aliquid aliud, quod sit extra ipsum,
quandoquidem extra universum nihil est, alioqui perfectum
non est. Hic oportebat addere, quod extra non
sit aliquid sui, et ad ipsum pertinens, quia decet esse
ibi infinitum et immortale, vitam vivens sempiternam.
At (o bone!) si ideo dicitur perfectum, quia nihil est
ultra ipsum, eadem ratione omnia individua sunt perfecta:
namque sicut haec terminantur ad aliud diversum,
ita et mundus ad aliud diversum (quod est intelligibile)
— 168 —
terminatur. Neque obest, quod in genere corporum
perfectissimum est universum, quia extra ipsum
non est corpus; hinc etenim nulla sequitur pro ipso ratio,
nisi circularis et petens quod est in principio. Extra
enim hoc finitum ab Aristotele imaginatum, nos
intelligimus infinitum spatium, astraque seu mundos
infinitos. Quod si ita iam Aristotelis universum perfectum
est, et eius perfectionis difficultas intacta et non
improbata remanet: universum quoque, si sit infinitum,
ideo etiam perfectum erit, quia extra ipsum non est,
in quod fluat vel terminetur; unde aperte vana relinquitur
haec perfecti definitio, et consideratio perfectionis
universi, sub ratione non decidente atque discernente,
sive finitum sit illud, sive infinitum, laborat
sub aequivoco, utpote sub diversis genere rationibus.
Bruno Acr 167-168