Transcription of BruAcr,168[2]
— 168 —
ARTIC. LII.

      Constat apud nos, sphaerica esse astra, eque sphaericis
corporibus nullum esse, nec esse posse simplex.
Corpus enim solidum, atque sensibile ex pluribus consistat
elementis opus est: nullum quippe elementorum
(ut elementi veram obtineat rationem) sensibile esse
potest; et ostendemus hanc sphaericitatem astris convenientem
non esse exactam geometrice, seu ad matheseos
normam, sed iuxta physicis corporibus convenientes
differentias.
Bruno Acr 168