Transcription of DesMed,39[2]
— 39 —
      Deinde, quamvis ideae illae a voluntate mea non
pendeant, non ideo constat ipsas a rebus extra me
positis necessario procedere. Ut enim impetus illi, de
quibus mox loquebar, quamvis in me sint, a voluntate
tamen mea diversi esse videntur, ita forte etiam aliqua
alia est in me facultas, nondum mihi satis cognita,
istarum idearum effectrix, ut hactenus semper
visum est illas, dum somnio, absque ulla rerum externarum
ope, in me formari.
      Ac denique, quamvis a rebus a me diversis procederent,
non inde sequitur illas rebus istis similes
esse debere. Quinimo in multis saepe magnum discrimen
videor deprehendisse: ut, exempli causa, duas
diversas solis ideas apud me invenio, unam tanquam
a sensibus haustam, et quae maxime inter illas quas
adventitias existimo est recensenda, per quam mihi
valde parvus apparet, aliam vero ex rationibus Astronomiae
desumptam, hoc est ex notionibus quibusdam
mihi innatis elicitam, vel quocumque alio modo
a me factam, per quam aliquoties major quam terra
exhibetur; utraque profecto similis eidem soli extra
me existenti esse non potest, et ratio persuadet illam
ei maxime esse dissimilem, quae quam proxime ab ipso
videtur emanasse.
Descartes Med 39