Transcription of DesPPh,201[2]
— 201 —
CLV.
Cur poli Aequatoris et
Eclipticae multum distent
ab invicem.

      Praeterea non mirabimur, quod axis, circa quem
Terra diei spatio convolvitur, non sit perpendiculariter
erectus supra planum eclipticae, in quo anni spatio
circa Solem rotatur, sed plusquam viginti tribus gradibus
a perpendiculo declinet: unde oritur diversitas
aestatis, et hyemis in terra. Nam motus annuus Terrae
in ecliptica praecipue determinatur a consensu totius
materiae coelestis circa Solem gyrantis, ut patet ex eo,
quod omnes Planetae in eo quamproxime consentiant;
directio autem ejus axis, circa quem fit motus diurnus,
magis pendet a partibus coeli, a quibus materia
primi elementi versus ipsam fluit. Quippe cum imaginemur
omne spatium, quod jam a primo coelo occupatur,
fuisse olim divisum in quatuordecim pluresve vortices,
in quorum centris erant illa sidera, quae nunc
conversa sunt in Planetas, fingere non possumus illorum
omnium siderum axes versus easdem partes fuisse
conversos; hoc enim cum legibus naturae non conveniret.
Descartes PPh 201