Transcription of DesPPh,204[2]
— 204 —
Deinde particulas tertii
elementi, quae ex continua istarum macularum dissolutione
remanebant, per coelum vicinum diffusas, magnam
ibi molem aëris, sive aetheris, successu temporis
composuisse; ac denique, postquam iste aether valde
magnus fuit, densiores maculas, circa Terram genitas,
eam totam contexisse atque obtenebrasse. Cumque
ipsae non possent amplius dissolvi, ac forte permultae
sibi mutuo incumberent, simulque vis vorticis Terram
continentis minueretur, tandem ipsam, una cum
maculis et toto aëre quo involvebatur, in alium majorem
vorticem, in cujus centro est Sol, delapsam
esse.
Descartes PPh 204