Transcription of DesPPh,228[2]et229[1]et230[1]
— 228 —
XLII.
Quomodo ipsum in varias
partes sit confractum.

      Cum autem multae tales rimae essent in corpore E,
atque ipsae semper augerentur, tandem ejus partes tam
parum sibi mutuo adhaeserunt, ut non amplius in modum
fornicis inter F et B posset sustineri, et ideo totum
confractum, in superficiem corporis C gravitate sua
delapsum est. Cumque haec superficies satis lata non
esset, ad omnia illius fragmenta sibi mutuo adjacentia,
et situm quem prius habuerant servantia, recipienda,
quaedam ex ipsis in latus inclinari atque una in
alia recumbere debuerunt. Nempe, si ex gr in eo
tractu corporis E, quem haec figura repraesentat, praecipuae
— 229 —
fissurae ita fuerint dispositae in locis 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7,
ut duo fragmenta 23 et 67 paullo prius quam reliqua
coeperint delabi; et aliorum quatuor fragmentorum
extremitates 2, 3, 5, et 6 prius quam oppositae 1, 4 et v ;

itemque extremitas 5 fragmenti 4 5 aliquanto prius
delapsa sit, quam extremitas v fragmenti v: non dubium
est, quin ipsa jam debeant eo modo esse disposita,
supra superficiem corporis C, quo hic depicta sunt; ita
scilicet, ut fragmenta 2 3 et 6 7 proxime jungantur corpori
C, alia autem quatuor in latus sint reclinata, et
una in alia recumbant, etc.
— 230 —
XLIII.
Quomodo tertium corpus
supra quartum
ex parte ascenderit,
et ex parte infra remanserit.

      Nec dubium etiam, quin corpus D , quod fluidum
est et minus grave quam fragmenta corporis E, occupet
quidem, quantum potest, inferiores omnes cavitates
sub istis fragmentis relictas, nec non eorum rimas et
meatus; sed praeterea etiam, quia totum in illis contineri
non potest, quin supra inferiora ex istis fragmentis,
ut 23 et 67, ascendat.
Descartes PPh 228-230