Transcription of DesPPh,254[2]
— 254 —
Quippe jam dictum est exhalationes constare particulis
tenuissimis, et in multos quasi ramulos divisis, quibus
involutae sunt aliae paullo crassiores, ex succis acribus
aut salibus volatibus eductae. Notandumque est
hos ramulos solere esse tam minutos et confertos, ut
nihil per illorum interstitia, praeter materiam primi
elementi transire possit; inter particulas autem istis
ramulis vestitas, esse quidem alia majora intervalla,
quae globulis secundi elementi solent impleri, tuncque
exhalatio non ignescit; sed interdum etiam accidere,
ut occupentur a particulis alterius exhalationis aut
spiritus, quae inde secundum elementum expellentes,
primo duntaxat locum relinquunt, ejusque motu protinus
abreptae flammam componunt.
Descartes PPh 254