Transcription of DesPPh,262[2]
— 262 —
CIV.
Cur aqua difficillime.
      Contra autem aqua videtur igni valde adversa, quia
particulis constat non modo crassiusculis, sed etiam
laevibus et glabris: quo fit, ut nihil obstet, quominus
globuli secundi elementi undique illas cingant et sequantur;
atque insuper flexilibus, quo fit, ut facile
subeat meatus corporum quae uruntur, et ex iis ignis
particulas arcendo, impediat ne aliae ignescant.
CV.
Cur vis magnorum
ignium ab aqua aut
salibus injectis augeatur.

      Sed tamen nonnulla corpora talia sunt, ut aquae particulae
eorum meatibus immissae ignem juvent; quia
inde cum impetu resilientes, ipsae ignescunt. Ideo fabri
carbones fossiles aqua aspergunt. Et aquae parva
copia, ingentibus flammis injecta, ipsas auget. Quod
etiam salia potentius praestant: cum enim eorum
particulae rigidae sint et oblongae, spiculorum instar in
flamma vibrantur, et in alia corpora impingentes magnam
vim habent ad ipsorum minutias concutiendas:
unde fit, ut metallis liquefaciendis soleant adjungi.
Descartes PPh 262