Transcription of DesPPh,265[2]
— 265 —
CXV.
De granis hujus pulveris,
et in quo praecipua
ipsius vis consistat.

      Itaque facile sulphur et nitrum latos carbonis meatus
ingrediuntur, et ramosis ejus particulis involvuntur
atque constringuntur; praesertim cum humore
aliquo madefacta, et in grana, vel exiguas pilulas,
compacta, postea siccantur. Hujusque rei usus est, ad
efficiendum ut nitri particulae, non tantum unae post
alias, sed multae simul uno et eodem temporis momento
incendantur. Etenim cum primum ignis aliunde
admotus grani alicujus superficiem tangit, non statim
illud inflammat et dissolvit, sed tempore quodam
illi opus est, ut ab ista grani superficie ad interiores
ejus partes perveniat; ibique sulphure prius incenso,
paullatim etiam nitri particulas exagitet, ut tandem
ipsae viribus assumtis, et majus spatium ad gyros suos
describendos exigentes, carbonis vincula discerpant,
totumque granum confringant.
Descartes PPh 265)