Transcription of DesPPh,280[2]
— 280 —
CXL.
Quomodo fusione fiat
chalybs, et quodvis
ferrum.

      Cum autem ferri glebae igni admotae liquefiunt, ut
in ferrum aut chalybem vertantur, earum ramenta vi
caloris agitata, et ab heterogeneis corporibus disjuncta,
hinc inde se contorquent, donec applicent se una
aliis, secundum eas superficies, in quibus dimidiatos
meatus, recipiendis particulis striatis idoneos, insculptos
esse paullo ante dictum est; ac etiam donec
istorum meatuum medietates tam apte congruant, ut
integros meatus efforment. Quod ubi accidit, statim
particulae striatae, quae non minus in igne quam in
aliis corporibus reperiuntur, per illos liberius quam
per alia loca fluentes, impediunt ne exiguae superficies,
ex quarum apto situ et conjunctione exsurgunt,
tam facile quam prius situm mutent; et ipsarum
contiguitas, vel saltem vis gravitatis, quae ramenta
omnia deorsum premit, impedit ne facile disjungantur.
Cumque interim ramenta ipsa propter agitationem
ignis pergant moveri, multa simul in eundem
motum conspirant, et totus liquor ex iis conflatus in
varias quasi guttulas aut grumulos distinguitur: ita
scilicet, ut omnia illa ramenta quae simul moventur,
unam quasi guttam conficiant, quae gutta suam superficiem
motu suo statim laevigat et perpolit. Occursu
enim aliarum guttarum, quidquid est rude atque angulosum
in ramentis, ex quibus constat, ab ejus superficie
ad partes interiores detruditur, atque ita
omnes cujusque guttulae partes quam-arctissime simul
junguntur.
Descartes PPh 280