Transcription of DesPPh,29[2]et30[1]
— 29 —
LXI.
De distinctione modali.
      Distinctio modalis est duplex: alia scilicet inter modum
proprie dictum, et substantiam cujus est modus;
alia inter duos modos ejusdem substantiae. Prior ex eo
cognoscitur, quod possimus quidem substantiam clare
percipere absque modo quem ab illa differre dicimus,
sed non possimus, viceversa, modum illum intelligere
sine ipsa. Ut figura et motus distinguuntur modaliter
a substantia corporea, cui insunt; ut etiam affirmatio
et recordatio a mente. Posterior vero cognoscitur ex
eo, quod unum quidem modum absque alio possimus
agnoscere, ac viceversa; sed neutrum tamen sine eadem
substantia cui insunt. Ut si lapis moveatur et sit
quadratus, possum quidem intelligere ejus figuram
quadratam sine motu; et viceversa, ejus motum sine
figura quadrata; sed nec illum motum, nec illam figuram
possum intelligere sine lapidis substantia. Distinctio
— 30 —
autem, qua modus unius substantiae differt ab alia
substantia vel a modo alterius substantiae, ut motus
unius corporis ab alio corpore vel a mente, atque ut
motus a duratione, realis potius dicenda esse videtur,
quam modalis: quia modi illi non clare intelliguntur
sine substantiis realiter distinctis, quarum sunt modi.
Descartes PPh 29-30