Transcription of DesPPh,298[1]
— 298 —
CLXII.
Cur haec vis celerrime
ferro communicetur,
sed diuturnitate temporis
in eo confirmetur.

      Et brevissimo tempore ista vis magnetica ferro accedit, quia
particulae striatae celerrime per ipsum fluunt; sed
longa mora in eo confirmatur, quia quo diutius ramulorum
extremitates in unam partem flexae manserunt,
eo difficilius in contrariam reflectuntur.
Descartes PPh 298