Transcription of DesPPh,301[3]et302[1]
— 301 —
CLXIX.
Cur etiam interdum
ista declinatio cum
tempore mutetur.

      Sunt qui dicunt, istam declinationem non semper
in iisdem terrae locis eandem manere, sed cum tempore
mutari. Quod minime mirum videri debet: non
modo quia ferrum quotidie ex unis terrae partibus
in alias ab hominibus transfertur, sed etiam quia ejus
glebae, quae sunt in hac terra exteriore, quibusdam in
locis cum tempore corrumpi possunt, et aliae in aliis
generari, sive ab interiore terra submitti.
CLXX.
Cur in magnete supra
unum ex suis polis
erecto minor esse
possit, quam cum ejus poli aequaliter a
Terra distant
.
      Sunt etiam qui dicunt, istam declinationem nullam
esse in magnete sphaerico, supra polum suum Australem
in his Borealibus regionibus, vel supra Borealem
— 302 —
in Australibus, perpendiculariter stante, illumque hoc
pacto cymbae impositum, quandam aequatoris sui partem
semper accurate eandem versus Boream, et oppositam
versus Austrum convertere.
Descartes PPh 301-302