Transcription of DesPPh,32[2]
— 32 —
LXVI.
Quomodo sensus, affectus
et appetitus,
clare cognoscantur,
quamvis saepe de iis
male judicemus.

      Supersunt sensus, affectus, et appetitus, qui quidem
etiam clare percipi possunt, si accurate caveamus, ne
quid amplius de iis judicemus, quam id praecise, quod
in perceptione nostra continetur, et cujus intime conscii
sumus. Sed perdifficile est id observare, saltem
circa sensus: quia nemo nostrum est, qui non ab
ineunte aetate judicarit, ea omnia quae sentiebat, esse
res quasdam extra mentem suam existentes, et sensibus
suis, hoc est, perceptionibus quas de illis habebat,
plane similes. Adeo ut videntes, exempli gratia,
colorem, putaverimus nos videre rem quandam
extra nos positam, et plane similem ideae illi coloris,
quam in nobis tunc experiebamur; idque ob consuetudinem
ita judicandi, tam clare et distincte videre
nobis videbamur, ut pro certo et indubitato
haberemus.
Descartes PPh 32