Transcription of DesPPh,65[3]et66[1]
— 65 —
XLI.
Probatio prioris partis
hujus regulae.

      Demonstratur autem prior pars hujus legis, ex eo
quod differentia sit inter motum in se spectatum et
ipsius determinationem versus certam partem, qua fit
ut ista determinatio possit mutari, motu integro remanente.
Cum enim, ut ante dictum est, unaquaeque res,
non composita, sed simplex, qualis est motus, semper
esse perseveret, quamdiu a nulla causa externa destruitur;
et in occursu duri corporis, appareat quidem causa
quae impediat, ne motus alterius corporis, cui occurrit,
maneat determinatus versus eandem partem; non
— 66 —
autem ulla, quae motum ipsum tollat vel minuat, quia
motus motui non est contrarius: hinc sequitur illum
idcirco minui non debere.
XLII.
Probatio posterioris
partis.

      Demonstratur etiam pars altera ex immutabilitate
operationis Dei, mundum eadem actione, qua olim
creavit, continuo jam conservantis. Cum enim omnia
corporibus sint plena, et nihilominus uniuscujusque
corporis motus tendat in lineam rectam, perspicuum
est Deum ab initio, mundum creando, non modo diversas
ejus partes diversimode movisse, sed simul etiam
effecisse, ut unae alias impellerent motusque suos in
illas transferrent: adeo ut jam, ipsum conservando
eadem actione, ac cum iisdem legibus cum quibus
creavit, motum, non iisdem materiae partibus semper
infixum, sed ex unis in alias prout sibi mutuo occurrunt
transeuntem, conservet. Sicque haec ipsa creaturarum
continua mutatio immutabilitatis Dei est
argumentum.
Descartes PPh 65-66