Transcription of DesReg,434[3]
— 434 —
      Caeterum quia, dum aliqua quaestio nobis solvenda
proponitur, saepe non statim advertimus, cujus illa
generis existat, nec utrum res ex verbis, vel causae ab
effectibus etc., quaerantur: idcirco de his in particulari
dicere plura, supervacaneum mihi videtur. Brevius
enim erit et commodius, si simul omnia quae facienda
sunt ad cujuslibet difficultatis solutionem ordine persequamur;
ac proinde, qualibet data quaestione, imprimis
enitendum est, ut distincte intelligamus, quid
quaeratur.
Descartes Reg 434